

Esdrae Liber Primus*
Caput 10: Versus 9
Ipse est.[BEDA ubi supra.]Qui ab Hebraeis Casleu, a Romanis vocatur December, etc., usque ad qua arte adversa quae exterius propter peccata desaeviunt, aut evitent, aut separent.Et sedit omnis populus.[ID., ibid.]Id est, circa atrium sacerdotum quo ipsa domus undique cingebatur, habens circa se ex omni parte per quadrum aedes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus quando pro pluvia opus erat, stare poterat, et videre ea quae in templi januis gerebantur, vel circa templum: habebant enim interiores parietes juxta terram in columnis factos exteriores solidos.